monumenta.ch > Plinius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 124
{XLVII} animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam umoris, nec avelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere, quin et . . . . eas, quae ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usque diutius durare spiritum medici adfirmant. sic et prodesse corporibus, quia nostro suum misceant, et ideo magis recentes magisque umidas, se minus in calida aqua minusque unctas aut unctis corporibus inpositas et spissas minus adhaerescentes.